- MURRA
- MURRAGraece μόῤρα, unde pocula murrhina, illa adeo apud Antiquos celebria, melius murrea et murrina; Graece μόῤρινα; occurrit apud Martialem, l. 10. Epigr. 80. v. 1.——— maculosae pocula murrae,Et Statium in Corona Earini, l. 3. Sylv. 4. v. 57.——— hic pocula magnoPrima Duci murrasque graves, crystallaque portatCandidiore manu ———Est autem Veterum quibusdam lapis, aliis humor densatus. Plinio l. 37. c. 2. lapidis pretiosi genus, odoris praestantiâ commendabile et colorum varietate insigne, subinde circumagentibus se maculis in purpuram candoremque et tertium ex utroque ignescentem, veluti per transitum coloris purpura rubescente, aut lacte candescente. Baronio A. C. 34. ex Mich. Mercato, idem olim fuit, quod hodie Benxui vel Benivinum, materia scil. ex myrrhae arbore incisa fluens, ex qua in massam coagmentata, coloribus ad speciem inductis, arte inde potoria vasa fuerint efficta. Sed myrrha, Graecis σμύρνη, non μόῤρα est, uti murram appellari videmus, etiam qui disertissime scribunt, atque Atticissant. Pausan. in Arcad. Α᾿λλως μέν γε καὶ κρύςταλλος καὶ μύῤρα, καὶ ὅσα ἐςτὶν ἀνθρώποις ἄλλα λίθου ποιούμενα,καὶ τῶ σκευῶν τὰ κεράμεα. Nec confundenda murrina nativa, cum factitiis. Petro Bellonio murra murex piscis est, qui Concha Veneria alias dicitur. Antonio Nebrissensi agathes; Nic Guiberto Medico Mussipontano Assertione de Murrhinis, editâ Francof. A. C. 1597. onyx, et quidem ea onychis species, quam Corneolam albam vocant, zonis tamen versicoloribus et aliquam similitudinem habentibus ad arcum caelestem (quas quidem venas madratas, a vulgo appellari annotat c. 6. unde Car. du Fresne Mazerina seu Madrina mediô aevô dicta, cum murrhinis Veterib. eadem esse conicit) constantem etc. E qua sententiarum diversitate patet, non recentiores solum, sed et Veteres ignorâsse, quid essent, aut quô modô fierent murrina. Quod et de serico factum; quô licet antiqui passim usi fuerint: nemotamen, quomodo illud proveniret, et quâ fieret arte, habuit perspectum, usque ad tempora Iustiniani, sub quo demum cognitum est, vermes sericum apud Seres nere, non ex foliis arborum lanuginosis depecti, quae Veterum sententia fuit. Qui vero tandem circa murram proxime ad veritatem accedant, videbimus infra, in voce Murrhina.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.